monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 5, 1, 1
'Tres' inquit 'liberos perdidi'; utinam et illos servare potuissem! Vive; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. 'Amisi' inquit 'uxorem, liberos, patrimonium'; tu putabas te ea condicione accepisse, ne perderes? ludit de suis Fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit, nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit; maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus vixit, et non privatas perdiderat sed publicas opes. Omnia tibi Fortuna abstulit sed spem reliquit. tolle spem hominibus: nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. spes est ultimum adversarum rerum solacium. Ut viveres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi; non attendi incendium, non orbitatem, aut, si attendi, memineram te post illa vixisse. Non visus est mihi moriendi animum habere: (e)legerat locum, in quo interpellari posset.